TYRANNUS

TYRANNUS
I.
TYRANNUS
Graece Τύραννος, nomen ignotum olim, praeterquam Aeschylo, Prometheô vinctô,
Ε῎νεςτι γὰρ πῶς τοῦτο τῇ τυραννίδι
Νόσημα, τοῖς φίλοισιν οῦ πεπονθέναι.
et ante ipsum Archilocho, uti Scholiastes Aeschyli ad hl. l. docer. Significabat autem primum vox Regem simpliciter. Servius, ad illud l. 4. Aen. v. 320. Nihil intererat apud Maiores, inter Tyrannum et Regem. Inde quia in hoc apice aegre se continet humana imbecillitas, quin ad superbiam ac saevitiam inclinet, Regnum superbum, ut videre est apud eundem, l. 10. et παρά τοὺς νόμους ἄρχοντα, καὶ πιέξοντα τοὺς ὑπὸ χεῖρα ἐπὶ τῷ οἱκείῳ συμφέροντι, ut ait Moschopulus, seu unicâ voce Hesychii, ἀναγκαιομόναρχον, ac τυραννοδαίμονα. Quales inprimis, qui potestatem rapuerunt perpetuam in ea civitate, quae libertate usa est, uti habet Corn. Nepos, Miltiade, c. ult. Exosum maxime liberis civitatibus nomen. Unde in tyrannidem affectantes Lex Solonis, Εἴ τις ἐπιχειροίη τυραννεῖν, ςθάνατον ξημίαν εἶναι, Si quis tyrannidem affectârit, capital esto. Quâ tamen non licebat cuilibet occidere talem, sed oportebat in iudicio convictum, ab Undecim viris capitalibus, capite plecti, uti liquet ex antithesi Legum Solonis et Poplicolae, apud Plutarchum. Tyrannorum vero alia ratio, ut quos impune, imo cum spe praemii, occidere licebat. Cicero, pro Milone, c. 29. Graeci homines Deorum honores tribuunt iis viris, qui tyrannos necaverunt. Quae ego vidi Athenis? quae aliis in urbibus Graeciae? Quas res divinas talibus institutas viris? Quos cantus? Quae carmina? prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur. Ubi Aristogitonem et Harmodium intelligit, in quorum honorem Scholia illa scripta, quae εν ταῖς τῶν ποτῶν συνοδοις ᾖδον, in compotationibus decamabant, ut docet Interpres Comici in Acharnenses. Hinc in Khetorum scholis lex, τυραννοκτόνῳ δίδωσι την` δωρεὰν, Tyrannicidae praemium detur. Honorique Harmodii et Aristogitonis consultum psephismate illô, Nomina Harmodii et Aristogitonis ne unquam servis indere liceto, apud A. Gellium, l. 9. c. 2. Vide supra, voce Scolia, et de Tyrannicidas coronandi, eorumque posteritatem honorandi more, Car. Paschalium, Coron. l. 7. c. 5. et 20. Neque tantum in Tyrannos ipsos insurgebant, sed etiam in Graecis ckvitatibus liberi Tyrannorum, oppressis illis, eôdem suppliciô interficiebantur, teste Brutô, Ep. ad Cicer. et sublatâ tyrannide acta rescindebantur; unde saepius legas, καὶ ἔςτω ταυτα ἄκυρα, ὥσπερ τὰ ἐπὶ τῶ Τριάκοντα, ipsis nominibus de Fastis deletis, qua de re vide Casaubon, ad Sueton. Aug. c. 100. et Sam. Petitum, Comment. in LL. Auic. l. 3. tit. 2. uti de more statuas eorum lapidandi ac luto inquinandi, supra. Hinc Tyranna et Tyrannis, pro femina imperante vel dominante, cum alias τυραννὶς, dominatio ipsa sit, seu Imperium. Treb. Pollio in Vita Victoriae, c. 31. Triginta Tyrannor. Nemo in Templo Pacis dicturus est, feminas inter tyrannos, cum risu et ioco, tyrannas videlicet et tyrannides — posuisse, ad quem locum vide Casauboni et Salmasii Notas. Nempe XXX. is Romanorum Tyrannos historiâ suâ complexus est, in quorum numero et Zenobiam et Victoriam posuit, maximi animi feminas, sicut de totidem Atheniensium Tyrannis, quaedam habes in Thrasybulo
Nepotis, plura apud rerum Graecarum Scriptores.
II.
TYRANNUS
Sophista, scripsit de divisione orationis libros 10. Suid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Tyrannus —  Pour l’article homonyme, voir Tyrannus (comics).  …   Wikipédia en Français

  • Tyrannus — Tyrannus, s. Tyrann …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tyrannus — ? Королевские тиранны Вилохвостый тиран Научная классификация Царство: Животные Тип …   Википедия

  • Tyrannus —   Tyrannus …   Wikipedia Español

  • Tyrannus —  Pour l’article homonyme, voir Tyrannus (comics).  Tyrannus …   Wikipédia en Français

  • Tyrannus — noun type genus of the Tyrannidae: tyrant flycatchers • Syn: ↑genus Tyrannus • Hypernyms: ↑bird genus • Member Holonyms: ↑Tyrannidae, ↑superfamily Tyrannidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • Tyrannus, S. — S. Tyrannus (24. Aug.), ein Martyrer zu Philippopolis. S. S. Severus. (IV. 741.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Tyrannus — karališkieji tironai statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Tyrannus angl. kingbird rus. королевский тиранн, m ryšiai: platesnis terminas – tironai siauresnis terminas – atogrąžinis karališkasis tironas siauresnis terminas –… …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • Tyrannus (disambiguation) — Tyrannus may refer to:* The bird genus Tyrannus , most members of which are called Kingbirds* Tyrannus, a name which appears in the New Testament, thought to refer to a Greek scholar or Jewish rabbi, who operated a school at Ephesus.* Tyrannus… …   Wikipedia

  • Tyrannus tyrannus — Tyran tritri Tyrannus tyrannus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”